# Felicitas saeculi 10

Caspar Dornau, Felicitas saeculi, EUNDEM ILLUSTRISP. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-dornau/felicitas-saeculi/10
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/caspar-dornau/felicitas-saeculi/10

Ita est, Auditores: ausim enim dicere, quod sentio: & vos ipsi mihi eandem jam animo praeconcipere videmini sententiam: seculum hoc nostrum felicitate suâ cum multis retrò actis paria facere. Possem hoc exquisito argumentorum apparatu docere variè; exornare etiam cum aliquo eloquii colore; si quid tale aut ipsa exigeret veritas, quae matronali veste, hoc est, simplici orationis cultu gaudet: aut sapientum consessus, qualis est Vester, verborum parsimoniam aspernaretur. Quo salutari quasi signo incitatus; praecisâ omni verborum luxurie, ita commemorabo aevi nostri felicitatem: ut notaturus ipsa duntaxat fastigia rerum atque extrema capita; me prolixitatis onere, Vos auscultandi diuturno taedio liberem. In eo itaque omnis haec versabitur oratio; ut ex seculi nostri commissione cum superioribus, planum fiat: artes & liberales, & manuarias, ad eam usque munditiem esse auctas politasque: ut sponsionem praecellentiae cum priscis omninò facere valeamus. Nam ut inde proficiscamur, quod cum gratia Vestra, Auditores, & attentione fiat: illud exploratae est veritatis: tantò venustiori sermonis ornatu, hac quidem tempestate, ingenuas scientias in publicum prodiisse quantò olim tetriorbarbaries universum regnum literarium per vaserat. Nullo tum erat in numero, nullo doctrinae aestimio quisquam: nisi idem (utar hominum asperitatibus, pro delitio habitis) aut ecceitates conceptibiliter ab entitatib. mentalibus hercisceret: aut actuales existentias metaphysicabiliter distingueret: aut mobilitarem formalem & subjectivam & rationem teneret in omni physicali puncto.

---

Caspar Dornau, Felicitas saeculi. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Felicitas_saeculi.
