# Felicitas saeculi 11

Caspar Dornau, Felicitas saeculi, EUNDEM ILLUSTRISP. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-dornau/felicitas-saeculi/11
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/caspar-dornau/felicitas-saeculi/11

Ad hunc dicendi horrorem dum pueri nostri trepidant; aut iidem vapulant in scholis; si sic loqui praesumant, quasi grandines pluant: nobis certè proclive est, quid floridum, quid beatum sit, cognoscere. Nostrę est profectò felicitatis, quòd emollita est illa durities; quòd polita aeruginosa diu sartago loquendi. Consecutum est facilè & alterum commodum: ut ipsissimae artes, à spinosis quaestiunculis & inanium sorde purgatae, omnibus sint faciles, sint illustres, sint expositae: nisi qui fortè sibiipsis deesse, & pro laudatissimo tritico vesci rursum glandibus velint. Sic enim, nisi fallor, comparatum est: fastidiosis ingeniis, quorum plenissima fuit omnis aetas, nihil sapit; quod publicae & communis, etsi probissimae notae fuerit. Caeteroquin Theologia spiritum recepit & sanguinem; quae cadaverosa quondam & larva sepulchralis videbatur. Nunc solam licet sequi amussim verbi divini: depurati sunt fontes Israëlis, qui in aeternam vitam salire praestant. Nihil nunc conscientias turbare potest; non sumus obnoxii ampliùs jugo humanarum traditionum, Deum agnoscere purè, venerari etiam religiosè possumus: nisi malimus ipsi, in tanta Evangelii luce, coecutire; aut Evangelium rursus habere pro stultitia. Patet nobis ad coelestem patriam iter, per fidem salvificam, è solâ Dei misericor. dia ENNNNN. BO NE diâ scaturientem: ne in operum nostrorum quisquiliis collabamur miseri. Signacula, quae verbo suo Deus adnexuit, à sordib. sunt liberata, & theatricâ pompa; ut, quàquà nos convertamus, beatos praedicare oculos posimus; quibus, quae nos conspicimus, cernere coràm licet. Nihil delibamus de fastigio laudis meritae, quam multi pleno, ut sic dicam, horreo admetiuntur Patribus Doctoribusque antiquioris Ecclesiae.

---

Caspar Dornau, Felicitas saeculi. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Felicitas_saeculi.
