# Felicitas saeculi 12

Caspar Dornau, Felicitas saeculi, EUNDEM ILLUSTRISP. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-dornau/felicitas-saeculi/12
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/caspar-dornau/felicitas-saeculi/12

Fuerint solerti quadam mentis indagine promti; fuerint faciles ad docendum; fuerint ipsâ etam vitâ inculpabiles: quae tam est necessaria pars Theologi, atque adeò cuusvis pii: ut sine bonis operibus imperfectus sit Christianismus universus. Certum tamen est, tria illis defuisse, quae ad sacrae scripturę mysteria eruenda, plurimùm pertinent: peritiam linguae Sanctae (excipio tamen Hieronymum trilinguem, & quinquelinguem Epiphanium) tum verae atque utibilis Logicae usum & facultatem; tum denique studium & observationis & expositionis verborum, quae juxta genuinum sensum scripturae adferatur. Istis praesidiis cùm instructi sint Doctores aetatis nostrae: quid mirum est? tantò nos firmius pedem ponere in sacrarum literarum campo: quantò magis illi prisci lubricè versabantur in plurium locorum interpretamentis; vel contra sermonis Hebraici radices & regulas; vel ratio cinando miscentes quadrata rotundis; vel allegoriam confingentes; ubi simplex proprietas consectanda erat. Eâdem prosperitate ad juris doctrinam patet accessus, absque illo prolixitatis diverticulo, & confusionis: ut vanitati sit proximum, optare; nobis restitui tot EIOTT tot lurisconsultorum volumina, quae Justinianus abolevit: ut summas legum nobis relinqueret.

---

Caspar Dornau, Felicitas saeculi. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Felicitas_saeculi.
