Latin
EUNDEM ILLUSTRISP
Caspar Dornau, Felicitas saeculi 16
Unproofread scanNot analysed yet
exigui perspicilli beneficio, Lunare corpus, per sex denas ferè terrestres diametros à nobis remotum, non modò ita intueri ex propinquo; ac si per duas tantùm dimensiones distaret: sed ejusdem insuper cernere superficiem non levem, ut hactenus creditum fuit, aut perpolitam: sed asperam, sed inaequalem, sed maculosam quoque: aut, velut Terra, ingentibus tumoribus elevatam, profundis lacunis depressam, anfractibus plurimis diductam existere. Quis haec ita se habere somniavit apud Veteres? ne ipse quidem Anaxagoras: qui Solem naturae ferreae esse; neque aliud nisi laminam igneam atque ardentem: in ipso Lunae globo hominum dari habitationes fabulatus fuit. Atqui nos insuper adminiculo novi instrumenti, quod dicimus, cùm decuplo majorem numerum de stellis inerrantibus computamus, quas antiquitas minimè conspexit: tum illarum, quae nebulosae nominantur, rationem longè aliam, quàm creditum fuit, deprehendimus: tum ex illis, quae errare dicuntur suo orbe, quatuor novas circa Jovem constitutas, observarunt artifices. Hae stellae, sive circumplanetares nominentur, sive circulatores Jovis, mundum quasi quendam Jovialem conficiunt, à prima mundanae machinae conditione inobservatum. cujus diameter est quatuordecim millium leucarum Germanicarum; extremus ambitus quatuor &quadraginta millium. O vim humani ingenii! quod ita est curiosum sciendi: ut si quid terra non suppetat, coelum petat, atque etiam ingrediatur! Plura subinde adfert labor hominis, ad sciendumper naturam alacer. Visae sunt ipsius quoque Solis maculae, liberâ oculorum acie; &ejusdem corpus, quod tota antiquitas exquisitâ semper rotunditate apparere statuit, oblongum contemplari &ovale visus noster potest; cùm hemisphaerio nostro illucescit.