# Felicitas saeculi 16

Caspar Dornau, Felicitas saeculi, EUNDEM ILLUSTRISP. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-dornau/felicitas-saeculi/16
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/caspar-dornau/felicitas-saeculi/16

exigui perspicilli beneficio, Lunare corpus, per sex denas ferè terrestres diametros à nobis remotum, non modò ita intueri ex propinquo; ac si per duas tantùm dimensiones distaret: sed ejusdem insuper cernere superficiem non levem, ut hactenus creditum fuit, aut perpolitam: sed asperam, sed inaequalem, sed maculosam quoque: aut, velut Terra, ingentibus tumoribus elevatam, profundis lacunis depressam, anfractibus plurimis diductam existere. Quis haec ita se habere somniavit apud Veteres? ne ipse quidem Anaxagoras: qui Solem naturae ferreae esse; neque aliud nisi laminam igneam atque ardentem: in ipso Lunae globo hominum dari habitationes fabulatus fuit. Atqui nos insuper adminiculo novi instrumenti, quod dicimus, cùm decuplo majorem numerum de stellis inerrantibus computamus, quas antiquitas minimè conspexit: tum illarum, quae nebulosae nominantur, rationem longè aliam, quàm creditum fuit, deprehendimus: tum ex illis, quae errare dicuntur suo orbe, quatuor novas circa Jovem constitutas, observarunt artifices. Hae stellae, sive circumplanetares nominentur, sive circulatores Jovis, mundum quasi quendam Jovialem conficiunt, à prima mundanae machinae conditione inobservatum. cujus diameter est quatuordecim millium leucarum Germanicarum; extremus ambitus quatuor & quadraginta millium. O vim humani ingenii! quod ita est curiosum sciendi: ut si quid terra non suppetat, coelum petat, atque etiam ingrediatur! Plura subinde adfert labor hominis, ad sciendumper naturam alacer. Visae sunt ipsius quoque Solis maculae, liberâ oculorum acie; & ejusdem corpus, quod tota antiquitas exquisitâ semper rotunditate apparere statuit, oblongum contemplari & ovale visus noster potest; cùm hemisphaerio nostro illucescit.

---

Caspar Dornau, Felicitas saeculi. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Felicitas_saeculi.
