# Felicitas saeculi 2

Caspar Dornau, Felicitas saeculi, 2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-dornau/felicitas-saeculi/2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/caspar-dornau/felicitas-saeculi/2

PRINCIPI AC DOMINO, DN. GEORGIO RUDOLPHO, DUCI SILESIAE, LIGNICI, BREGAE &c. DOMINO MEO CLEMENT. mo PRO MAGNO BENEFICIO TENUE OFFICIUM, AD MAJORA OPPIGNORATUM SED ANIMUM, AD FIDEI ARAM, REDDO, CONSECRO L. M. Q. CASPAR DORNAVIUS ἀρετῇ καὶ χάρίτι. Ervagata est illa quidem & popularis admodum querela. ita seculum hoc nostrum eviluisse, prae antiquitatis excellentia. ut nihil, neque cum honestate conjunctum, neque utibile parturire valeat. Quanquam verò res est, penè supra hominem; evellere opinionum fibras, quae in praejudiciis vulgi radices egerint: annò tamen, ex contentione seculi cum seculo; ex antiquorum testimoniis, ad mores nostros collatis, id demonstravimus παραλλήλως: semper fuisse vitia, quamdiu homines vixerint; & futura, dum seminio humano generabimur.

---

Caspar Dornau, Felicitas saeculi. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Felicitas_saeculi.
