Latin
EUNDEM ILLUSTRISP
Caspar Dornau, Felicitas saeculi 20
Unproofread scanNot analysed yet
Neque illi praetermittantur indicti, qui ad mensurandum coeli terraeque globum; ad cognoscendas locorum distantias, addo etiam regionum perdiscendam indolem, tam ingeniosas commenti sunt artes: ut non minùs nobis liceat Afros &Indos &Sauromatas nosse, quam vicinos nostros. Nam ut ipsos ἀτόπτας taceam: quantum ad hanc rem conferunt instrumenta ad planitiem terrarum, hortorum, agrorum celerrimo penicillo deliniandam? longitudinem quoque, latitudinem, altitudinem, profunditatem sine calculo dimetiendas? Addo: ubi calculo opus est: non oportebit confugere ad lubricas illas multiplicandi ac dividendi rationes. Tabulae enim prehendi possunt; quarum subsidio numerus quilibet, ex multiplicatione producendus, per solam subtractionem &celeriter, &sine negotio invenitur. Beneficio huic accensebimus quoque instrumentalem abacum; quo; magnâ facilitate, inauditâ prius dexteritate, ex Geometricis fundamentis, sine calculo, sine ulla supputatione, numeri varii, proportiones simplices, multiplices, directae, reciprocae, disjunctae, continuae explicantur.