# Felicitas saeculi 20

Caspar Dornau, Felicitas saeculi, EUNDEM ILLUSTRISP. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-dornau/felicitas-saeculi/20
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/caspar-dornau/felicitas-saeculi/20

Neque illi praetermittantur indicti, qui ad mensurandum coeli terraeque globum; ad cognoscendas locorum distantias, addo etiam regionum perdiscendam indolem, tam ingeniosas commenti sunt artes: ut non minùs nobis liceat Afros & Indos & Sauromatas nosse, quam vicinos nostros. Nam ut ipsos ἀτόπτας taceam: quantum ad hanc rem conferunt instrumenta ad planitiem terrarum, hortorum, agrorum celerrimo penicillo deliniandam? longitudinem quoque, latitudinem, altitudinem, profunditatem sine calculo dimetiendas? Addo: ubi calculo opus est: non oportebit confugere ad lubricas illas multiplicandi ac dividendi rationes. Tabulae enim prehendi possunt; quarum subsidio numerus quilibet, ex multiplicatione producendus, per solam subtractionem & celeriter, & sine negotio invenitur. Beneficio huic accensebimus quoque instrumentalem abacum; quo; magnâ facilitate, inauditâ prius dexteritate, ex Geometricis fundamentis, sine calculo, sine ulla supputatione, numeri varii, proportiones simplices, multiplices, directae, reciprocae, disjunctae, continuae explicantur.

---

Caspar Dornau, Felicitas saeculi. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Felicitas_saeculi.
