# Felicitas saeculi 26

Caspar Dornau, Felicitas saeculi, EUNDEM ILLUSTRISP. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-dornau/felicitas-saeculi/26
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/caspar-dornau/felicitas-saeculi/26

pagi habitabantur rudes, aut vici; imò ne passi quidem Teutones antiqui conjunctas sedes: colere verò discretas ac diversas: ut fons, ut campus, ut nemus placuisset: ne caementorum quidem apud illos aut tegularum usus erat. Nostrae verò aetatis, quae Germaniae dignitas? quàm amplae urbes? quàm instructae omnis generis apparatu? Fidem certè Bohemorum splendidissima Praga facit, à paucis annis structurâ aedificiorum nobilitata: testem citamus Breslam istius Silesiae; quae post Caroli IV. Cęsaris tempora, mirum, quantum crevit, etiam perres adversas & domorum magnificentiâ, &, quod anima Reipub. est, legibus ac disciplinâ. Quid Amstelodamum in Batavis? Vix muro cincta urbs, Maximiliano imperante, ex ulva palustri & juncis atque arundinetis caput extulit. Video me in tanta rerum copia eò abripi: ut ad ipsas propè officinas mechanicorum delatus fuerim. non eas quidem, in quibus aliquid sorditiei aut servile insit; sed quae hominem etiam ingenuum dedeceant minimè. Loquor primò omnium de architectura militari; quam fortificatoriam appellarem; si vestrae aures ferrent, purissimo Latinorum sermoni adsuetae.

---

Caspar Dornau, Felicitas saeculi. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Felicitas_saeculi.
