# Felicitas saeculi 28

Caspar Dornau, Felicitas saeculi, EUNDEM ILLUSTRISP. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-dornau/felicitas-saeculi/28
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/caspar-dornau/felicitas-saeculi/28

blemat. Architect. Livius. Veget. de milit. Rom. Lips. in Poliore. & ad mirand. lib. 5. Chro. sub WVences. armamentariis hinc inde contingeret arma armis, ex contentione quadam comparare: nostra dicerent arma, sua vix aestimarent instrumenta puerorum jocularia. Convertite Vos auditores ad ipsum mare (celerrimae enim sunt cogitationes vestrae; & quò volunt, pertingunt liberè) convertite ergò animos ad navalia Batavorum, Galliae, Italiae: allubescat ambire classem Rochestriam apud Anglos, aut illam in Lusitania Olissoponensem, ubi in parvo est India tota sinu: & causâ ego hâc universâ excidam: ni adsensu vestro comprobetur: ita nunc & ad labores, & velociam, & durationem, & inferendos sustinendosque impetus instrui à nobis posse classem; quae Liburnis Romanorum, quae triremibus, quadriremibus, quinqueremibus eorundem antecellat. Quid? ipsa expeditio Argonautica quanti est habenda?

---

Caspar Dornau, Felicitas saeculi. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Felicitas_saeculi.
