# Felicitas saeculi 3

Caspar Dornau, Felicitas saeculi, 3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-dornau/felicitas-saeculi/3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/caspar-dornau/felicitas-saeculi/3

Nunc illud erat vindicandum a convitiis; quod mordicus tenent multi, plures in vulgus disseminant: regnum literarium & artium manuariarum solos obtinere Veteres; in nullam possessionis partem, aut societatem gloriae nostros admitti homines posse. Ex adverso judicabam ego: plenum esse & inscitiae & iniquitatis, obloqui experientiae, quae in partem contrariam auritus juxtà & ocularis est testis locupletissimus longè asius: ne quid dicam; ejusmodi opinatione plurimum detrahi de Naturae ejusque Conditoris nomine ac numine.

---

Caspar Dornau, Felicitas saeculi. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Felicitas_saeculi.
