# Felicitas saeculi 30

Caspar Dornau, Felicitas saeculi, EUNDEM ILLUSTRISP. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-dornau/felicitas-saeculi/30
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/caspar-dornau/felicitas-saeculi/30

Verumenim verò uti nobis eodem beneficio fruique contingit; autoribus iis, qui naves conficiunt, certum decursi spacii, rotarum libramento & volutatione inditium facientes. Addam verò & majus: commemorare quippe possum machinam, exilem mole, operatione ingentem; quae in Anglia fabrefacta, cruri applicata, ita numerat singulos gres sus; ut collectim deinde omnes, confecto itinere, rescire, visere, quasique adabacum subducere queas. Videor mihi quempiam jam videre, qui priscorum scioterica multis verborum ampullis laudem adstruat. Quam dum ipsis concedimus; primò illud nobis vicissim dari postulamus, nescivisse Veteres, quod rios scimus; circini ope ac solius regulae, horologia, solaria comparare. Nostrae deinde est gloriae, theca exigua, aut capsula, cujuscunque figurae; quae horas omnis generis, & nobis usitatas, & Italis peculiares, & olim à Judaeis numeratas repraesentat: quid horas tantùm dico? varias Solis Lunaeque in coeli plagis distinctas constitutiones, elevationes, declinationes, plurimas que insuper delitias, attento speculatori exhibet. Nostrum est pocillum: quo ex umbratili illapsu singulae lineae puncta singula coelestis orbis notantur. Nostra est sphaera lib 16. de civit. Dei c. Q. lib. 7. divin: instit. c. 23. lib. 10. cap. Besson. schem. 57. Huls. in farrag. instrum. Barthol. Scult. ex Homilio Lipsensi.

---

Caspar Dornau, Felicitas saeculi. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Felicitas_saeculi.
