# Felicitas saeculi 33

Caspar Dornau, Felicitas saeculi, EUNDEM ILLUSTRISP. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-dornau/felicitas-saeculi/33
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/caspar-dornau/felicitas-saeculi/33

Invenit hoc opus olim ingeniosissimus Caesar Rudolphus II. in cujus Regia (Dresdam & Monachum, & alia loco praetereo) thesaurus servabatur selectissimarum rerum, quà naturae miraculo, quà artis divinitate elaboratarum. Potestis quoque animum referre ad Noricorum urbem, Lipsensium, Vindelicorum, Francof., (ut exter nos, taceam) in quibus tot tamque insignia ἀντώματα praeparantur: ut non Lunam tantùm artifices coelo devocasse, sed Solem quoque, & stellarum militiam propè universam videantur. Permittamus priscis hydrologia sua, & clepsydras, & horographia solaria: nos, qui concinnare haec talia possumus, gaudere malumus admirandis horologiorum machinis, & iis operis, quae ad exemplar astrorum aemula manus fingere didicit. De Argentinensium invidendo horologio nihil dicam: nihil de coelo solutili ex argento, quod Ferdinandus Caesar Solymanno misit, congiarii ergò: quod, sine dubio, Sapores Persarum Rex longè anteferret superbis suis conatibus: cùm majoris ad instar Evitro effigiem conflavit euntis olympi; Ac tantis fudit spaciis, ut sapè sedendo In medio, occasus altè spectaret & ortus Stellarum, & varias utroque ab littore flammas. Nec Architae Tarentini nobis obstat columba è ligno

---

Caspar Dornau, Felicitas saeculi. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Felicitas_saeculi.
