# Felicitas saeculi 37

Caspar Dornau, Felicitas saeculi, EUNDEM ILLUSTRISP. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-dornau/felicitas-saeculi/37
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/caspar-dornau/felicitas-saeculi/37

Guid. Pancirol. Gerard. Mercat. Petr. Bert. induci panno villoso, formamque omnibus notam adipisci queant; eâ sanè & felicitate, & vilitate pretii: ut pauperrimis quoque pauculis nummis rei pretiosissimę copia fiat. Nihil sunt, si ad hanc chartam referantur stirpium folia, ne Sybillina quidem è palmis aut malvâ: non praevalebunt nostris inventis tenuiores arborum philyrae aut tunicae: non plumbi laminae; non telae lineae, non tabellae buxeae aut citreae, aut cereae, aut eburneae; non lapides, quales Enochi creduntur exstitisse, non monumenta aerea; non intestina animalium; non juncus ex Aegypti paludibus; non denique membranae ex pecorum pellibus; quibus olim inscribebant singulis: ac ne aureum quidem vellus, quod Argonautae ex Colchide rapuerunt, chartae nostrae anteferatur. An est quispiam qui pretiosam suppellectilem ex aere Corinthiaco à nobis postulet? eo nimirum, quod incensâ atque flagrante Corintho, ex liquefacto auro, argento & aere in unam massam conflatum fuit.

---

Caspar Dornau, Felicitas saeculi. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Felicitas_saeculi.
