# Felicitas saeculi 39

Caspar Dornau, Felicitas saeculi, EUNDEM ILLUSTRISP. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-dornau/felicitas-saeculi/39
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/caspar-dornau/felicitas-saeculi/39

Jactet ille apud Tiberium ductile suum flexibileque vitrum: nostri fusores, sive apud Venetos Murani, sive in viciniae nostrae montanis, in omnes formas Copia vitrum fluxile ducent atque conflabunt. subinde ex copia, & sub ipsa manu nascitur; argumentum ex argumento. Ostentant se nobis Urinatores veterum; illi, qui sub aquis mergorum instar, se abdere atque respirare didicerunt: quo nandi genere Nos verò etiam ReGermani veteres excellebant. ges hoc aevo appellare possumus, qui cingulo utuntur, & genere quodam caligarum follicantium; quibus sublevati in patentissimo maris aequore, iter emetiri possunt longissimum latissimumque; corpore erecto non demisso; pedibus duntaxat allaborantibus: manibus ad tractanda arma non minus liberis, quàm expeditis. Atque etiam hoc exponendum: adeò esse hominum genus aemulandi cupidum; ut in hoc consessu Vestro hominem videam; qui non amplius terrae superficie incedere; aut calcare aquas; sed, si commodum foret, in aërem se librare ausit, aviumque instar N. Λ δ ε.c. 4oγ. P A per coerula nubila tranet. Quanquam idem non vult, sibi ullum praefidere tantum petulantiâ & temeritate; ut periculum faciat cum periculo, atque ita collatur in altum; ut lapsu graviore ruat. Illud tutiùs est; usus verò non minoris & jucunditatis: quòd vehirhedâ aut quadrigis sine equis & ullo jumento possis sis, curru velifero: quo duabus horis quatuor decimmilliaria bellè admodum emetiaris. Dedit hunc nobis currum homo Batavus; suóne primus ingenio; an praemonitus à Sinensium gente, quibus illud vehiculi genus proprium esse atque usitatum scribitur. In re

---

Caspar Dornau, Felicitas saeculi. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Felicitas_saeculi.
