# Felicitas saeculi 4

Caspar Dornau, Felicitas saeculi, 4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-dornau/felicitas-saeculi/4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/caspar-dornau/felicitas-saeculi/4

Is enim ita est robustus cunctis nervis; ut abundè valeat: ita omnibus numeris benignus & liberalis; ut velit lubens laetus hominum generi consulere: in quem inaequalitas aliqua, aut mutatio ulla cadere nequit. In isto cogitationum mearum conflictu, quidquid visum fuit, ratione probatum, & quasi ad ipsam lucem quotidiani Solis percoctum, sermone expromsi; sed brevi, qualem seges ista rerum foecundissima tolerabat. Hanc foeturam ingenii mer atque judicii, ad pulvinaria Tua depono, Princeps Celsissime; eâ spe, atque etiam ritu; quo Divos sibi olim conciliare satagebant, pauco thuris honore. Sentio equidem & prae me fero: illustrius monumentum deberi genio Tuo Serenissimo: qui ita se exerit justitia, clementia, dicendi agendique dexteritate: ut qui Theodosio adsimilare ILLUS. T.m CELS. nolit, aut Tito, delitio humani generis, aut Trajano provido; is universo virtutum choro, veritati maximè, vim facere videatur. Sed quid ego externorum nomina sollicito, quae plus pompae saepè, quam autoritatis habent?

---

Caspar Dornau, Felicitas saeculi. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Felicitas_saeculi.
