# Felicitas saeculi 40

Caspar Dornau, Felicitas saeculi, 40. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-dornau/felicitas-saeculi/40
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/caspar-dornau/felicitas-saeculi/40

verò vestiariâ minimè detrahunt felicitati nostrae, qui amissam purpuram lugent; non tàm ipsum desidei antes conchylium, quàm modum, ex carne ejus atque cruore tincturam excoquendi: unde regum vestes, privatis interdictae, nigrantis rosae colore sublucebant. Periit sanè haec tinctura, ad fastum magis, quàm necessitatem aut commodum excogitata: atque utinam simili modo interiissent, quae dilapidandis patrimoniis serviunt! Nos verò, pro unius purpurae colore perdito, quot tincturarum genera habemus alia, labore ac pretio minori? Nam mihi quidem nominare omnes colores, quibus Angli pannos inficiunt pretiosos, difficiliùs foret; quàm si vellem Nosse, quot Ionij veniant ad littora fluctus. Quod si byssi jacturam exaggeramus; illius lanae, quae Pinnae conchylio obhęrebat, lutea ac perlucida: nos vicissim textilia nostra serica opponimus jure meriti simo, quibus materiam bombyces, familiarissimi nobis, conferunt: formam verò variam & pretium addunt artifices nostri, antiquissimis certè aequiparandi; ni praeferre malimus. Carbasum verò, lintei genus, subtilissimum, tam anxiè requiremus? Nam ut alias regiones taceam; est profectò felicissima Silesia nostra: quae non ignobilius telae genus carbaso suppeditat: quod in omnes Germaniae provincias: quid dico Germaniae? ad remotissima loca exterarum gentium, ad Africae usque oras (Indarum historiae referunt) exportatur, magno totius patriae quaestu, majori gloriae magmento. Exspectatis fortè, Auditores; ut Zeuxin aliquem stylo proferam, aut Parrhasium? quorum ille aves in scenam pellexit, ad uvas pictas: hic linteum repraesentavit, eâ veritatis specie; quâ ipsum Zeuxin, ut amoveretur petentem, fefellerit.

---

Caspar Dornau, Felicitas saeculi. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Felicitas_saeculi.
