# Felicitas saeculi 41

Caspar Dornau, Felicitas saeculi, 41. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-dornau/felicitas-saeculi/41
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/caspar-dornau/felicitas-saeculi/41

Habet omninò aetas nostra suos Zeuxes, & Parrhasios, & ipsos adeò Apelles: quorum labores vehementer juvantur à scenographicae novâ facilique ratione: illustratâ auctario, quo umbrarum, speculorumque & specierum iniis apparentium, ad formae oculum delineantur. Nemo de caetero tam erit iniquus rerum aestimator, qui veterum Xystos reparari postulet ac porticus: in quibus pugilatu congrediantur robusti homines, aut patiantur duro pulnera pancratio: in t aut puellarum quoque una alterave, quod de Spartanis fertur, Nunc liget ad cestum gaudentia brachia loris. lubeamus potius in theatrum produci nostros athletas; non eos sanè, qui ob unius assis aut cerevisiae haustum, manus rudiarmorum conflictu, miscent, nullâ arte: sedeos, qui certissimos ictus certissimâ figurâ, regulis non fallentibus, prodere ex doctrina angulorum & fundamentis Mathematicis demonstrare norunt. Longum foret; si orationem referre conarer ad agriculturam: quae hoc tanto coeli indultu, addo etiam ingenio atque industriâ hominum, eò usque appánet exculta, atque etiam inventis aucta: ut, quibus olim locis horrescebant steriles sylvae aut vepreta noxia; ƆBIZ nunc Thessalica tempe, verè campi Elysii enitescant.

---

Caspar Dornau, Felicitas saeculi. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Felicitas_saeculi.
