# Felicitas saeculi 42

Caspar Dornau, Felicitas saeculi, 42. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-dornau/felicitas-saeculi/42
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/caspar-dornau/felicitas-saeculi/42

Istic arborum fructiferarum eminent ordines, propendent suavissimi fructus; frondium solutae comae gratissimas praebent umbras; errantes ramorum intextus recipiunt varias familias alituum, amabili vernilitate. Hic variae herbae incomparabili ornatu terram vestiunt; ut inerrare omne pecudis jumentique genus, volupe sit oculis; salubre corporibus nostris, quae ex his naturae myrotheciis remedia sanitatis petunt & stabilimenta. Illic uva, turgenti palmite pendula, succum nectareum continet: ubique frugis proventu largissimo, dicam etiam generosissimo, mortales vivendi adminicula colligunt. Talis quidem est tellus ditionis Tuae, Illustris Schonaichi: tantis & tàm amoenis tum delitiis tum divitiis frueris in iis locis; ubi ante annos duodecim praeter soli aspritudinem nihil erat cernere. Illi ergò qui admirabundi limisque oculis rimantur: unde hi ingentes corrogentur sumtus, quos pro patria, Ecclesia, schola, pro gentilium Tuorum dignitate confers: illi aut inprudentes sint rerum: aut oestro quodam invidiae perciti: Tu verò C. Furio Cresinio, si parva licet componere magnis, videaris quàm simillimus. Hic in parvo agello cùm fructus perciperet largiores, quàm ex amplissimis vicinitas; invidiae dentes persentire & accusatorum necesse habuit; ceu fruges alienas pelliceret veneficiis. Quare die ei dictâ ab Albino Curuli, metuens literam infelicem, in forum secum abduxit filiam benè validam, curatam vestitamque: instrumentum praetereà omne rusticum attulit, ferramenta egregiè facta, graves ligones, vomeres ponderosos, boves saturos. Quae cùm ostentasset omnibus, in haec erumpit verba: Veneficia mea haec sunt Quirites: nec possum vobis ostendere aut in forum adducere lucubrationes meas vigiliasque & sudores.

---

Caspar Dornau, Felicitas saeculi. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Felicitas_saeculi.
