Latin
44
Caspar Dornau, Felicitas saeculi 44
Unproofread scanNot analysed yet
Quo sensu dictionem, penè extra limites exorbitaturam, revoco ad cancellos, receptui cano. Neque enim mihi animus fuit; aut compilare omnia eruditorum Musea; aut per vagari cunctas ingenuarum artificum officinas: sed nimirum inditium facere sufficit capacibus ingeniis: quae cętera facilè cogitationibus supplere norunt. Quid ergò superest? nisi ut agnoscamus &aestimemus ac praedicemus magnalia Dei; quae tanta sunt: ut ea absorbere aut diminuere ulla aetas nequeat: quae ipsa etiam sentiet posteritas; sed &excolet, nondum nobis cognita: sive quid solidum promittant subdititii sub rosa fratres, sive alii, quod dies ex die inveniat scientiis artibusque addant. Vestrum est, Iuventus literaria, ex Paulino etiam monitu, tempori vos acomodare; &quòd olim inculcatum fuit, τὰ παρόντα καὶ στούργειν καὶ εὕποιειν: ut ex veterum fontibus, sine inquinamento, sapientiam hauriatis: ex recentiorum fluminibus, priscorum inventa, à nobis aucta, &in nostrum usum concinnata, dexterrimè his temporibus applicare valeatis. Atqui non scire tantummulta, sufficit ad beatitatem aut honestatem: sed vitae quoque conformandae sunt rationes, quibus aureum seculum in moribus &omni actione elucescat. Quod, quemadmodum fieri à Vobis conveniat, studiosi Adolescentes &Iuvenes; audite ordinis Vestri statuta, ad animum admittite: atque etiam, ut praeco in sacrificiis Vetecupolrum proclamabat, HOCAGILE. DDN OGveCIEUMMNTIE