# Felicitas saeculi 44

Caspar Dornau, Felicitas saeculi, 44. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-dornau/felicitas-saeculi/44
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/caspar-dornau/felicitas-saeculi/44

Quo sensu dictionem, penè extra limites exorbitaturam, revoco ad cancellos, receptui cano. Neque enim mihi animus fuit; aut compilare omnia eruditorum Musea; aut per vagari cunctas ingenuarum artificum officinas: sed nimirum inditium facere sufficit capacibus ingeniis: quae cętera facilè cogitationibus supplere norunt. Quid ergò superest? nisi ut agnoscamus & aestimemus ac praedicemus magnalia Dei; quae tanta sunt: ut ea absorbere aut diminuere ulla aetas nequeat: quae ipsa etiam sentiet posteritas; sed & excolet, nondum nobis cognita: sive quid solidum promittant subdititii sub rosa fratres, sive alii, quod dies ex die inveniat scientiis artibusque addant. Vestrum est, Iuventus literaria, ex Paulino etiam monitu, tempori vos acomodare; & quòd olim inculcatum fuit, τὰ παρόντα καὶ στούργειν καὶ εὕποιειν: ut ex veterum fontibus, sine inquinamento, sapientiam hauriatis: ex recentiorum fluminibus, priscorum inventa, à nobis aucta, & in nostrum usum concinnata, dexterrimè his temporibus applicare valeatis. Atqui non scire tantummulta, sufficit ad beatitatem aut honestatem: sed vitae quoque conformandae sunt rationes, quibus aureum seculum in moribus & omni actione elucescat. Quod, quemadmodum fieri à Vobis conveniat, studiosi Adolescentes & Iuvenes; audite ordinis Vestri statuta, ad animum admittite: atque etiam, ut praeco in sacrificiis Vetecupolrum proclamabat, HOCAGILE. DDN OGveCIEUMMNTIE

---

Caspar Dornau, Felicitas saeculi. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Felicitas_saeculi.
