# Felicitas saeculi 5

Caspar Dornau, Felicitas saeculi, 5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-dornau/felicitas-saeculi/5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/caspar-dornau/felicitas-saeculi/5

Ex Serenissima Tua gentè, quae Reges atque Caesares attingit plurimos à multis seculis contueris, imitatione exFiprimis Pios, Probos, Sapientes, Fortes, deles. Adeo Tuum quoque nomen, quod sanè augustissimum reputo ac veneror, in contentionem venit cum Heroibus priscis, fidemque facit: os durum, frontem nullam fuisse scurrae illi, Tiberio regnante; cùm diceret: Omnes bonos principes uni annulo inscribi posse. Ego quod est clientis humilis, fidei non sublestae, id attestari de JLLUST. ma CELS. ne Vra debeo, cujus ipse documentum habeo ex colloquio illo amoenissimo, quod dudum cum Magnif. mo BARONE SCHONAICHIO, mecum quoque prolixè extrahebat de communi Christianismo, de Reip: statu, de arcanis naturae. Ambiguum mihi tum fiebat; judicióne plus tribuerem tanto; tam in varijs acri, in arduis prompto: an depraedicarem frontem illam mitissimam & gratiosissimam. quâ perinde atque Darius in cultum sui rapit omne humanum pectus, ductum meliore metallo. Tam est in Principibus gloriosa humilitas, & comitas, & modestia; quàm odiosa in mediocribus jactantia, horror, fastus.

---

Caspar Dornau, Felicitas saeculi. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Felicitas_saeculi.
