# Felicitas saeculi 6

Caspar Dornau, Felicitas saeculi, 6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-dornau/felicitas-saeculi/6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/caspar-dornau/felicitas-saeculi/6

Facilè itaque est, ut emergat ex fonte illo liberalitas, Tibi propria; quâ proximè ad Dei naturam accedere mortales, Pythagoras dicebat: tam rara virtus in plurimis Magnatum animis: ut caeteris vitijs senescentibus, sola avaritia juvenescat. Quae sordida vilitas ab Illustrissimo Tuo splendore tam procul dissidet: ut faciendum non putares; quin imaginem Tuam in auro offerres, licet immerenti, mihi, ac ne cogitanti: insuper verò etiam aureum craterem per Nobiliss. in Dn. GEISLERUM, Cancellarium Tuum Amplis. m tramitteres. Visum adeò fuit generosissimae Tuae beneficentiae, imitari Dionysium, regem Siculorum; qui, cum ad filium ingressus, conspexisset argenti caelati ingentem vim, hanc extulit vocem, immortali cedro dignam: Non est in Te regius animus, qui his poculis & vasculis, quae â me tam multa accepisti, nemine amicu tibi feceris; sentiens: οῦπλουτεῖν τὸ πλουτίζειν βασιλικώτερον. Nisi forte pulchrum aestimaveris, imitari Arcesilaum, qui amici petere verecundantis, sacculum pecuniâ plenum, cervicali subjecit: ut, quo egeret, illud inveniret potiùs, quàm quaereret.

---

Caspar Dornau, Felicitas saeculi. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Felicitas_saeculi.
