Latin
7
Caspar Dornau, Felicitas saeculi 7
Unproofread scanNot analysed yet
Quae ideo clarissimâ voce testor: ut exstet mea quaedam publicitus edita syngrapha: quâ agnoscam profiteare non posse me Benignitati Tuae, quâ me vix non obrutum sentio, habere gratias condignas; sed debere; sed debere aeviternùm. Ad quam oppignorationem meam hoc accedet ab IIl. ma T. A CELS. ne auctarium: si indiculum huncce subjectionis meae clementi facilique animo admiserit; quod ut allubescat generosissimae Tuae menti, supplex rogo. Solent, qui instructâ classe portui adremigare moliuntur, praemittere interdum scapham; quae sequentium navium bonam spem adferat &laetabile nuntium. Ego hunc exilem libellum volo item esse praenuntium operae magis spectatae: si vel nominis Tui Majestas ex me capere aliquid ornamenti queat: vel in me quidquam sit, quo CELS* V. a obsequium praestare decentiùs possim. Quam DEUS Sospitator servet; provehat bonis huic alterique vitę necessarijs atque profuturis. Bethan. Kl. Sept. an. C1Ɔ IƆCXVII. HPOZOQNHM