# Felicitas saeculi 7

Caspar Dornau, Felicitas saeculi, 7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-dornau/felicitas-saeculi/7
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/caspar-dornau/felicitas-saeculi/7

Quae ideo clarissimâ voce testor: ut exstet mea quaedam publicitus edita syngrapha: quâ agnoscam profiteare non posse me Benignitati Tuae, quâ me vix non obrutum sentio, habere gratias condignas; sed debere; sed debere aeviternùm. Ad quam oppignorationem meam hoc accedet ab IIl. ma T. A CELS. ne auctarium: si indiculum huncce subjectionis meae clementi facilique animo admiserit; quod ut allubescat generosissimae Tuae menti, supplex rogo. Solent, qui instructâ classe portui adremigare moliuntur, praemittere interdum scapham; quae sequentium navium bonam spem adferat & laetabile nuntium. Ego hunc exilem libellum volo item esse praenuntium operae magis spectatae: si vel nominis Tui Majestas ex me capere aliquid ornamenti queat: vel in me quidquam sit, quo CELS* V.a obsequium praestare decentiùs possim. Quam DEUS Sospitator servet; provehat bonis huic alterique vitę necessarijs atque profuturis. Bethan. Kl. Sept. an. C1Ɔ IƆCXVII. HPOZOQNHM

---

Caspar Dornau, Felicitas saeculi. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Felicitas_saeculi.
