Latin
PARS III
Caspar Friedrich Wolff, Theoria generationis 232
Unproofread scanNot analysed yet
Dantur quae magis, &aliae quae minus diuersae sunt, vel distinctae; medullaris substantia in truncis solummodo distincta est; areolae foliorum margine tantummodo cinguntur; &,quae folii marginem efficiunt, vno latere modo costis adhaerent. Aliud quid in renibus obtinet; illi diuersae partes essent, si praeter vasa renalia nulla alia acciperent, verum absorbent ex tota peripheria, &insertas sibi habent saepius, vt peluis renalis &vreter, arteriolas ex circumiecta cellulari substantia adiposa; inde haec renibus leuiter adhaeret; &sunt igitur renes eatenus distinctae partes, licet maxima ex parte diuersae sint. Propter haec &eiusmodi alia, cum non facile sit semper verum partium nexum statim cognoscere; &cum mire saepius secum inuicem commisceantur partes distinctae &diuersae &imaginariae: id monitum velim, ne praecipitanter, vbi ille nexus non apparet, sed alius primo intuitui obtinere videtur, esse aliam compositionem, legique expositae contrariam, concludatur. Deinde, caue etiam, ne partes distinctas inuolutas diiudices ex figura magis regulari, vel substantiam trunci inuoluentem ex volumine maiori, vel etiam ex perfectiori structura &consistentia. In priori enim casu sumeres costas pro partibus folii inuolutis, areolas vero pro inuoluente substantia, in posteriori agnosceres glomeres pro substantia glandulae, &interiectam cellulosam pro Est vero signum essentiale trunci partibus inuolutis. eius continuitas cum reliquo corpore, &ramorum plenaria limitum circumscriptio; sic igitur costae, non areolae, in plantam continuant, sic etiam cellulosa, glomeribus interiecta, tum in commune glandulae integumentum, tum mediante hoc, in reliquam totius corporis cellulosam continuat, glomeres vero, prorsus limitati, huic cellulosae innatant. Characterem auxiliarem constituunt in corpore animali trunci vasorum, vt ea substantia ad truncum pertineat, quae illos in se continet, 168 P. III. C. I. de corporibus org. nat. §. 238. 239. net, ea vero partem inuolutam constituat, quae ramos Vnicum adhuc de trunco communi vasorum accipit. annotandum puto. Ille in planta adulta cum aequalibus partibus arteriosis non compositus est, sed solus existit. Ergo de eodem ille modus compositionis valere etiam non potest. Verum respiciendum est ad eum eius statum, vbi cum aliis compositus fuit, vt eius natura cognoscatur.