# Theoria generationis 32

Caspar Friedrich Wolff, Theoria generationis, SECTIO III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-friedrich-wolff/theoria-generationis/32
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/caspar-friedrich-wolff/theoria-generationis/32

XXXIII debeant. Nam istae rerum physicarum explicationes, quae, quod nihil ipsis in natura respondet, ad summum mere possibiles sunt, earum exemplo, quas CARTESIVS et HAMBERGERVS parturiverunt, ne attentionem quidem merentur; siquidem ab ea ratione, quam alias naturam sequi observamus, nimis deflectunt. Quanto vero natura plures casus, qui explicationi consentiunt, suggerit, tanto haec ad veritatem propius accedit, adeo vt, si ad eam commendandam, casus admodum multi afferri queant, pro more recepto dicatur: solere sic naturam agere; vel etiam: hanc esse naturae legem, secundum quam agat, praescriptam; hoc scilicet, vt accuratissima casuum similium consensio indicetur. Hypothesin igitur, cui nil in natura simile occurrit, a veri specie omnino remotam esse intelligitur. Atqui hoc vitiorum genus existimo in praedelineationis systemata cadere. Id vero disquirentes, oportet nos evolutionis vocem ita accipere, vt pluribus phaenomenis, quam corporum organicorum productioni, accommodari possit. Quod autem noli putare ideo a me fingi, vt evolutionis systemata eo commodius confutare possim. Nam evolutionem, generationis negotio latius, patere, non mea sane refert, sed eorum potius interest, qui evolutionis systemata defendunt; haud difficulter enim intelligitur, quod, si ne id quidem, quod vtrique systemati commune inest, in natura deprehendatur, proprium cuique multo minus inveniri possit.

---

Caspar Friedrich Wolff, Theoria generationis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theoria_generationis.
