Latin
RATRICE CATHARINA II
Caspar Friedrich Wolff, Theoria generationis 7
Unproofread scanNot analysed yet
Meam sententiam nullibi interposui, scilicet vt ne videar vlli parti favere. Neque alia de meis adieci, siquidem, vt haec adderem, ne rogavit quidem me typographus, &si rogasset etiam, renuissem id certe, cum, aliorum me scriptis haud vmquam immiscere, omnino apud me constituerim. Denique eorum forte, quae in Praemonendis leguntur, inconcinnitatem aegre feres. Id vero vitium non mea culpa incidisse, scias. Atque haec TE novisse, TVA, Lector, meaque interesse putavi. Vale. Scribeb. in Mus. d. 4. Novembr. 1773.