Latin
ANIMAL. GENERALIS CONSIDER
Caspar Schwenckfeld, Theritropheum Silesiae 30
Unproofread scanNot analysed yet
Omnes sensus habent; Sangvinea. Mollia, Crusta intecta. Pauciores Talpae, qvi visu privatur: Et caeci fodere cubilia Talpae. Praecellunt: Olfactu Canes, Vultures: Visu Aqvilae, Lynces: Gustu Simiae, Gallinae: Tactu Aranea, Serpentes: Auditu Anseres, Talpae: Cicero 2. de Natura Deorum. Omnis sensus Hominum multo antecellit sensibus bestiarum; qvorum ita clara judicia &certa sunt, ut si optio Naturae detur, &ab ea Deus aliqvis reqvirat, contentane sit suis integris incorruptisque sensibus, an postulet melius aliqvid, non videam qvid qvaerat amplius. Respiratio Animalium. Animalia omnia qvae habent Pulmones respirant. Et haec vel Loqvuntur perfectè ut Homines, qvi differunt sexu, regione, aetate: vel vocem edunt: variam, Animalia Vivipara, Aves. canoram, svavem Aves oscines. exilem, Quadrupeda Ovipara. sibilum longum Serpentes. abruptum, per exiguum Testudines. Ululatum, Ranae. Animalium generatio. Generatio est facultas, qva Corpus vegetum ex apto semine ad suae speciei similitudinem nascitur: ut Homo ex Homine, Bos ex Bove. Voluit enim Natura eorum qvae vita praedita sunt, alterum ab altero perpetua successione propagari. Oriuntur Animalia quaedam sponte, nullo cognationis semine antecedente absque cortu, ut Mures ex putredine, Ostrea &Insectorum multa.