# Theritropheum Silesiae ix

Caspar Schwenckfeld, Theritropheum Silesiae, ix. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-schwenckfeld/theritropheum-silesiae/ix
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/caspar-schwenckfeld/theritropheum-silesiae/ix

Quare si eximios Dei viros, Reges potentissimos, Medicos excellentissimos, Philosophosque doctissimos non puduit cum summa admiratione Creatoris, perpendere & inquirere Animalium naturas, cur nobis dedecori esse putemus, si huic studio aliqvid temporis tribuamus? Divus Paulus Apostolus propterea Ethnicos inexcusabiles pronunciat, quòd Deum, quem ex operibus agnoverunt, non coluerint. Hinc Sirac. 43. F. 32. Glorificate Dominum, qvantumcunque poteritis, supervalebit adhuc & admirabilis magnificentia ejus. Tibi verò, Vir Nobilissime, hunc laborum meorum foetum offerre, dedicare & consecrare volui. Primum qvod Tibi praeter LL. doctrinam, cui naturae ductu Germaniae & Galliae Academias, & praesertim celeberrimam Parisiorum Scholam freqventando, animum applicuisti, inprimis verae pietatis, sanaeque doctrinae, & aliarum liberalium Artium studia summopere sint curae. In te enim omnes hoc suspiciunt & admirantur, quod ad generis nobilitatem, & nominis splendorem, exemplo clarissimorum olim in Repub. virorum, liveralium Artium cognitionem & literarum studia adjunxeris. Deinde quod tanto amore proseqveris Artem Medicam, ut non solum valde familiariter utaris Medicorum consvetudine, verumetiam ipse simplicium medicamentorum, qvantum tibi per graviora negotia licet, inqviras, consignes, & pauperculis subditis tuis, quibus res angusta domi, jam aegrotantibus gratis pharmaca subministrare non dedigneris. Insuper, ut publicum extaret testimonium amoris mei erga T. M. summi, & ut grati animi ergam eximiam tuam in me voluntatem, qvae mihi multis argumentis perspecta est, aliquam significationem darem. Tantam enim sense jam elapso anno, dum thermas nostras valetudinis ergo visitasses, tuam in me benevolentiam, ut nullo officio compensare posse existimem. Demum ut esset qvasi praeservaror sanitatis, sine qva Homini nihil utilius dari potest, nihil gratius, nihil svavius esse potest.

---

Caspar Schwenckfeld, Theritropheum Silesiae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theriotropheum_Silesiae.
