Latin
x
Caspar Schwenckfeld, Theritropheum Silesiae x
Unproofread scanNot analysed yet
Cùm enim praeservatio ab Arthritide &Calculi torminibus, quibus saepè graviter divexaris, ut plurimum consistat in proba &exqvisitavictus ratione, legitimorumque prophylacticorum usu, quae absque cognitione hujus materiae vix potest attentari, reperies ea hoc Theriotropheio, quae eligenda, qvae vitanda sint, non pauca ἐυπόριστα, si adjunxeris Stirpium &Mineralium Catalogum, qvae mali utriusque vim infringant, Corpusque ab ejusmodi molestiis liberent. Abs te itaque, quod reliquum est, Viramplissime, summopere peto, ut hocce munusculum serena fronte tranqvilloqve animo suscipias, me unâ cum meis commendatum habeas. Deus Opt. Max. qui universum Terrarum Orbem sua omnipotentia &providentia regit &gubernat, T. M. Ecclesiae, Reipublicae, Patriae, qvam diutissimè conservet, ac indies toti familiae tuae nobilissimae largiterbenedicat. Vale. Cervimontii Anno 16 03. 20. Maii, quo patria mea dulcissima Gryphiberga, (proh dolor) ex improviso subortis ignibus tota in cineres redacta est, quod hoc Eteosticho Dn. Casp. Conr. continetur. Mall LVX VICena polo nitet ecce sVperno, Vt IVIt In Cineres hey Grifeberga LeVes. Amplitud. V. CASPAR SCHVENCKFELT MED. D.