# Opuscula varia 10.1-3

Caspar von Barth, Opuscula varia, 10.1 to 10.3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-von-barth/opuscula-varia/10.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/caspar-von-barth/opuscula-varia/10.1

CUm congeries haec Variorum Opusculorum finem habitura videretur propediem; ex Typographeo ad me scripsit doctissimus noster Svvartius, si quid haberem, quod in fine monendum putarem, expedirem. Lubuit itaque tecum fabulari, amice lector, de his ipsis Opusculis, ne putares in illorum editione nos magnum aliquid censuisse factum. Ablegminum quidem libros ipsos quattuor annos Gothofredus Iungermannus cum edendos voluisset, detinuit; ratus ex consponsione plures me adiecturum. Eo eruditissimo viro vivis exempto successit in partem Curae Eustath. Svvartius; is vero aliter mecum agendum ratus, omnes meas cogitationes sua persuasione praevertit. Non enim contentus, quos iam habebat, duos illos libellos luci dare, cum pro intima inter nos familiaritate, forte scrinia nostra perambularet, poetica illa Opera constipavit, et in unum volumen compegit. Nec ego adversatus ultra fui, utcumque meis durus, cum omne editionis periculum ultro ingenio et doctrina pollens Iuvenis in se recepisset. Habes historiam. De ipsis libellis aliquid dicendum porro erit, ne quos lucem videre passus sum, eos videar prorsus abiectos voluisse, et si qua fortassis adhuc latet apud bonos eorum aestimatio, prorsus conculcasse. Ablegminum itaque ii libri, quos hic vides, ex integris xx primi sunt fratres; quibus omnibus, more adolescentum, has litteras aggredientium, omne genus scriptorum pervagatus sum. Nec vereor dicere post tantum spatium temporis (anni enim sunt VII, quos vixerunt) nondum adhuc eorum me paenitere. Multa enim, si non omnia, in iis sunt, quae auctoreis serio iuvare possint. Ceteros scriptoreis nominare nolim: in istorum priore quis negabit Optatum Afrum tot mendis expurgatum esse, quot proponendis alii Commentarium bene magnum in eum scriptorem concinnassent? Nolim tamen omnia nunc probare. Adolescentiae calor interea multum remisit, dum hi libelli fratreis suos in amici manu exspectant; illiberalius longe facturus sim, si uno contemptu simul omnes seponam. Iuvare haec, etiam tam pauca, plures fortasse poterunt, quam qui fateri velint. De aliis coniecturis nihil dicam, nec tamen non et in his sunt, quibus se oblectare poterunt adolescentes. Quos in horum prooemio rogatos velim, ita duobus ignoscant, ut ne animum ad reliquos XVIII edendos despondere necesse habeamus. Leandrida eo tempore composuimus, quo primum fores Musarum pulsare nisi sumus. Id opus nemo legat nisi aetatem simul scriptoris cogitet. Dulcia sunt melius iudicium accessu annorum nactis, principia profectus, in quibus indoles non Doctrina, Conatus, non Potentia, omnem paginam absolvit. Itaque ludibundis passibus Heliconis prima iuga scandenteis aetatis anno xv hoc gracile, tenerum, lasciviusculum etiam donarium, Musis propitiis vovimus; Stili faciem de industria pressimus, ne vel suspicio ulla tumoris compositionem delicati vultus corrumperer.

---

Caspar von Barth, Opuscula varia. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/barthopuscula_1.xml.
