# Opuscula varia 10.4-6

Caspar von Barth, Opuscula varia, 10.4 to 10.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-von-barth/opuscula-varia/10.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/caspar-von-barth/opuscula-varia/10.4

In hoc maxime eos Poetas imitati, qui non auribus implendis, sed animis adficiendis carmen componunt. Crevit post cum aetate audacia. Anno enim subsequente Heroum Obitus tentavimus, stilum altius adfectanteis, ut indoles excitaretur et pedem fortiter ponere addisceret. In eo libro nonnumquam sententias Rhetorum priscorum adamavimus. Quae etsi grande aliquod et unius fili Poema, si nimiae sint, non deceant, in his tamen concisis et variantibus capitibus habitare non iniuria poterunt vel frequentiores. Hunc libellum, ut et Leandrida ipsam, non interpolavimus nunc; sed cum suis sibi naevis protrusimus. Emendatio enim puerilium Opusculorum deletio est. Ultimum carmen imperfectum est, et inter ambulandum, cum ce tera ad Editionem constiparentur, natum. Satirarum liber eodem cum Heroibus anno natus est. Multa in eo abstrusa, quae vix ipse iam satis adsequar, adeo nonnumquam nihil non tentantibus, etiam obscuritas quaeritur. Prima Satira contra Poetificem quempiam eo tempore per Germaniam Laureis distribuendis bacchantem, velitata est. Laudabili proposito Adolescentulum annorum XVI ultro immatura praemia et nulli non vel indigno parabilia, refutare et contemnere. Ceterae suum quaeque auctorem habent, disserenteis aliquid de studiis aut animi nobilitate cum exemplis. Stilum huius Opusculi varium ipse dico, et rerum frequentem densitatem in aliis aemulari non velim; nisi quod Lectorem illa tamen dormitare non sinat, quovis fere verbo novum quid perpendendum ingerens. Cebetis tabulam duobus ante cetera iam nominata annis composui Latinam, cum Graeci exemplaris nisi unius, et solum Graeci, copia non esset. Nec erat illud non mendosum. Ego vero nunc libellum recensere nolui, quem vix memini meum esse. Annus enim iam nonus volvitur ex quo natus est. Zodiaci Vitae humanae liber Tertius speciminis de reliquis gratia editus est. Adfecti sunt octo. Quattuor a dispositione ad carminum curam festinant. Et ii omnes, ut nunc sunt, quattuor iam annos vitae suae numerant, sed eos inemendatos prodire non patiar. Singuli suum argumentum a vituperio Vitii, aut laude Virtutis habent: summa in Aeternitatis memoriam, vitaeque Sanctae sequelam, considente. Aesopiae Fabulae cum anno XVII aetatis compositae essent, ex eo tempore descriptae manu, multis in deliciis fuerunt. Subrepserunt ita Famae; nec tam honesta molitio, etiam si clandestina, fraudi illis, quominus ederentur iam, esse debuit. Qui Faernum legerit, fortassis has non desiderabit. Sed neque facile post Daemonium illud Poetae meliores inter recenteis scriptores inveniet. Praecipue iis, quae mero Iambo aut Scazonte ingruunt. Quod posterius carminis genus primi nos excoluimus.

---

Caspar von Barth, Opuscula varia. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/barthopuscula_1.xml.
