# Opuscula varia 10.7-8

Caspar von Barth, Opuscula varia, 10.7 to 10.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-von-barth/opuscula-varia/10.7
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/caspar-von-barth/opuscula-varia/10.7

Sunt enim in armario XV libri Epidorpidum de Sapientia eo conscripti. Quorum octo cum expoliti essent ex Belgio olim Hanoviam missi, in itinere oppetierunt, ut labor sit eos ex liturariis codicillis restituere. Si tamen aliquod pretium operae me facturum putavero, integros denuo componam. Restat Theognis Latinus, primum inter haec Opuscula censendum merito suo. Non enim pudet me dicere, conscium diligentiae, Graecum Poetam Latina interpretatione in paucis meliorem esse. Latinam vero phrasin ipso non in paucioribus. Sed iudicium penes tuum sit candorem, amice Lector. Qui si volenti fronte nostris conatibus faviturus, NUDAM tibi mox VENEREM, Amorem OCULATUM, de Anacreontis deliciis ostendemus. Quibus tu visis Deos omneis rogabis, ut totum te faciant Ocellum, quo Charitum Latinarum tenerrimis spectaculis superesse possis. Atque ecce tibi AMABILIUM quadrigam, quae, quamvis non est iudicio satis attento elimata, specimen tamen esse poterit LATINI Anacreontis, elegantiis comtissimi, qui Graii earumdem Magistri deliciis concedere nolit. Vale, et iocis ignosce. KL. Iuliis. M. DC. XII. Heidelbergae.

---

Caspar von Barth, Opuscula varia. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/barthopuscula_1.xml.
