# Opuscula varia 6.1131-1172

Caspar von Barth, Opuscula varia, CASP. BARTHI THEOGNIS LATINUS. Ut disticho distichon, sensus sensui respondeat, lines 6.1131-6.1172. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-von-barth/opuscula-varia/6.1131
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/caspar-von-barth/opuscula-varia/6.1131

Alma Fides abiit, Dea magna, abiere virorum,
Temperies terna cum Charite, orbe procul.
Iura fidem violant hominum iurata profane,
Mortalis nemo numina sancta putat.
Saecla hominum periere piorum, oblita recessit
Iustitia, est nusquam nunc pietatis amor.
At dum quis vivit, fruitur dum lumine Solis,
Mente deos speret prospera, rite colens.
Vota diis faciat, oneretque altaria donis,
Spe faciens initum, spe rata finis habens.
Atque obliqua virum meditetur dicta malorum,
Nulla quibus toto pectore cura Deum est.
Semper opes inhiant aliorum, vique doloque,
Turpia criminibus ponere signa cati.
Numquam, qui praesens, spreto, quaere alterum amicum,
Qui iubet incestum, tu cave iussa sequi.
O liceat sine sorte mala ditem esse quiete,
Innocuum, et vitam ducere labe procul.
Non cupio dis esse; nec opto, per omnia praestat
Vivere de modico, posse carere malo.
Divitiae invicta est homini Sapientia merces,
Non opibus cedet mens satiata tua.
Quamlibet ante alte sapias, Sapientia non fert
Taedia, amas? saties mentem ab amore fugit.
Non meliorem a te thesaurum natus habebit,
Si bonus e vestris, quae petit, illa dato.
Fert mala vir sapiens patienter: ad omnia felix
Nemo, malum possunt dissimulare boni.
At malus haud novit, (sit sors mala, sit bona cultu,)
Sortem animi contra temperie ire cata.
Dona Deum vario veniunt mortatibus usu,
Qualia habere dabunt, talia ferre decet,
Lingua, oculi, atque aures, et mens Prudentibus apta,
Sub medio constant pectore iuncta viris.
Esto bonis socius, numquam viam obito malorum,
Sive negotia seu, te via ducat eo.
Iustorum iusta est responsio, iustaque facta,
Frivola pravorum carmina ventus habet.
Prava sodalicio nascuntur ab impio, habebis
Cognita, ubi superos laeseris, ista, Deos.
Optima mens dono superum mortalibus aptast,
Totius haec mundi consilium una tenet.

---

Caspar von Barth, Opuscula varia. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/barthopuscula_1.xml.
