Latin · Elegiac couplet
CASP. BARTHI THEOGNIS LATINUS. Ut disticho distichon, sensus sensui respondeat, lines 6.1173-6.1216
Caspar von Barth, Opuscula varia 6.1173-1216
Unproofread scanNot analysed yet
Felicem, haec cui pectus habet! Iniusta potestas
Cedit huic, saties cedit avara, bono.
Prima malum est saties, saturo nil peius in orbest,
Omnis ab hoc uno nascitur ansa mali.
Turpe pati o utinam nil posses, Cyrne, coactus,
Sit tibi virtutis cognita rite via.
Cyrne, Deos reverenter habe, vetat illud avere
Impia, nec facto, voce nec illa sequi.
Poplivorum facto quo deiecisse tyrannum
Conaris? Nemesis non iubet ulla Deum.
Mens bona cum lingua paucis datur, ordine possint
Qui regere officiis utraque vincta suis,
Nemo ab opum donis mortem, atque pericula vitat,
Fata nisi finem praestituere malis.
Stultitiam nemo, cum Dii misere, dolores
Suffugiet quamvis, omnium abusus ope.
Non cupio solio regali mortuus indi,
Viventi obtingant, si bona fata ferunt.
Strata tapetibus aequa putat, post fata, Tribulis:
Duraque cum lignis mollibus una nota est,
Iura Deum nobis iurando fallere saevum est,
Velle Diis, quae diis sunt retegenda, tegi.
Alitem ego clare clangentem audii, Polypaeda,
Nuntia mortaleis haec ad aratra vocat.
Tempestiva quidem, sed cor mihi vapulat, agros
Florenteis alii quod, mihi iure, tenent.
Nec collo muli tractant mihi debita aratra,
Promisi alterius navita puppis iter,
Non eo; non a me revocabitur, aut super urnam
Plorandus, terrae terga tyrannus obit.
Non, ubi commoriar, doleat mihi, lumina numquam
Humida de calido lacrima fonte lavet.
Non veto nec contra convivia provoco vestra,
Abfueris si fors hostis, amicus eris,
Clarus ego natu, munitis incola Thebis
Ah patria e terra flebilis exul ago.
Noli me ludens, caros, sopire, parentes,
Argyri, servilis stat tibi pone dies.
Me malus, o mulier, varie quatit impetus isto
Exulio; at servo libera colla iugo.
Vendibiles numquam fuimus: manet urbs quoque nobis,
Lethaeum oblique condita pone iugum.
Non, prope lugentes, laeti risisse feramur,
Dum bona laetitia carpere nostra iuvat.