# Opuscula varia 6.253-294

Caspar von Barth, Opuscula varia, CASP. BARTHI THEOGNIS LATINUS. Ut disticho distichon, sensus sensui respondeat, lines 6.253-6.294. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-von-barth/opuscula-varia/6.253
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/caspar-von-barth/opuscula-varia/6.253

Pro meritis tantis modicos mihi pendis honores,
Ut puerum verbis decipiendo rudem.
Haec pretio res est, quae praestantissima iure,
Pulchra valetudo: vis quod, habere bonum est.
Pulchra ego, et in luctas equa sum generosa. sed unum
Hoc gemo: sessorem cogor habere malum.
Saepe, equidem, volui fracto me exsolvere freno,
Et procul aurigam provoluisse solo.
Non mihi iam vini suavis venit haustulus; ex quo
Peior habet nostrae virginis ora procus.
Frigida saepe meos recreaverit unda parenteis,
Hic ubi cum lacrimis me mea virgo fugit.
Hic olim amplexu teneram tenuisse recordor,
Mellea fundentem nectare, verba mero.
Hospita paupertas, quamvis bene nobilis exstet,
Iudiciis exest, non colit illa forum.
Deterior, quoquo veniet remeabit; ubique
Quamprimum audita est, dicitur: hostis abi.
Aequa alia a superis data sunt mortalibus; ut quae
Succedit Iuveni, cana senecta, viro.
Omnibus hoc longe peius morbisque malisque
Ipsa etiam longe, credite, morte malum est.
Si quis habet sobolem cui fecerit omnia natae,
Quaesierit, multae sedulitatis, opes.
Illa autem insurgens patrios male devovet annos,
Hospes ut in propria sit miser ille domo.
Si quem Iura malum, male ea exercere necessum,
Ut procul e tali pectore cura Deum est.
In facili est homini damnum patrasse maligno,
Quod queat a specie dissimulare boni.
Hunc caveas, moneo; non est iurasse fidele,
Pacta nec amissa servat aperta fide.
Pignora si addicat, si vel Iove praede laboret
Ponere, iuranti credere, damna putes.
Moribus urbis in his propriam servare salutem
Difficile, in vulgo nulla fides superest.
Decepisse bonos res est bona, lexque malignis,
Plebs emit a damnis commoda priva, pium.
It pudor ad manes, leges iniuria frangit,
Et fugit e toto iustitia orbe procul.
Regna feris teneat, tamen haud exinde leonem,
Sors eadem pingui pascere sueta dape est.

---

Caspar von Barth, Opuscula varia. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/barthopuscula_1.xml.
