# Opuscula varia 6.295-336

Caspar von Barth, Opuscula varia, CASP. BARTHI THEOGNIS LATINUS. Ut disticho distichon, sensus sensui respondeat, lines 6.295-6.336. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-von-barth/opuscula-varia/6.295
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/caspar-von-barth/opuscula-varia/6.295

Garrula lingua oneris vice habet, tacuisse pusillum,
Sic premit adstantes qui male scita serit.
Estque odio cunctis, tamen hunc quandoque necesse est
Ferre, ubi convivis, addita culpa, venit.
Prosperitate fidem socii metitur amicam,
Fallere vel fratres huic leve nomen habet.
Moribus in servos modo dulcibus et modo amaris
Utere, vicinis sic superesse potes.
Vita bona est si cui, placidam turbare cavebis,
Si mala, dum valeas corrigere, usque move.
Vix erit ut quisquam nascatur perfidus, omnes
Sunt mali, ubi ducta e cum grege vita malo.
Hinc didicere artes, et consona verba nocendi,
Omnia dum, dictu perfida, casta putant.
Cum sociis adhibere, catum prudentia praestet,
Tum vice te absentis cuncta latere sine.
Ridiculis ignosce iocis, fac fortitet exin,
Moribus ut noti sint tibi, quisquis adest.
Deliros inter scio delirate; piorum
Caetibus in iunctis me mage nemo pius.
Pauperies data saepe bonis, res ampla malignis,
Virtutem quis opum vendete mole volet?
Est stabilis virtus, bona sunt erratile nomen,
Haec fugiunt, fixo permanet illa pede.
Nil potis ex animo sors inmutare bonorum est,
Fortiter, est si quis iustus, utramque feret.
At male cum pravae data opum cui copia mentis,
Non habet in quo se, dira libido, tegat.
Si quem, Cyrne, virum maculare calumnia nisa est.
Vilibus e causis, abice dicta procul.
Si quis peccatis strictus numerator amicum
Imminet, a sociis protenus orbus erit.
Quippe vel invitos mortaleis auferat error,
Sit Deus his culpas qui numerare velit.
Saepe etiam lentus celerem superavit in armis,
Arbiter in causa cum fuit ipse Deus.
Tu placidus mediam, nostro pede, carpe viarum,
Non alii tribuas si qua aliena scias.
Exulis in dubiam spem non dabis oscula vultus,
Invertit faciem cum redit, ille, domum.
Ne nimis acceleres, media optima, sic quoque habebis,
Quaerenti Virtus rara futura comes.

---

Caspar von Barth, Opuscula varia. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/barthopuscula_1.xml.
