Latin · Elegiac couplet
CASP. BARTHI THEOGNIS LATINUS. Ut disticho distichon, sensus sensui respondeat, lines 6.337-6.378
Caspar von Barth, Opuscula varia 6.337-378
Unproofread scanNot analysed yet
Iuppiter hoc faciat, benefacta rependere amicis,
Hostileis animos exsuperare queam.
Sic homines inter mihi numen habere videbar.
Si potero, referens mi benefacta, mori.
Iuppiter eximium mihi et hoc, Pater, annue votum.
Sum mala perpessus, fac bona deinde feram.
Ilicet exstinguar si non data pausa malorum
Accumulet demptis,pessima quaeque, bonis.
Sic rata fata iubent, procul est vindicta virorum,
Vi mea qui spreto nunc bona iure tenent.
Praedones diri: sed ego canis exeo ab undis,
Omnia torrenti flumine rapta dolens.
His liceat pasci nostro de sanguine, at, o, si
Si bona me Nemesis sentiat ista queri.
Improba paupertas, quin me, mutata, relinquis,
Quaere alium, invitum quid, furialis, amas?
tandem invisa fuge, atque alios cole, perfida, postes,
Quid mecum miseros, ah misera ipsa, colis?
Perfer et obdurans mala fer, quae laeta ferebant
Gaudia, nunc eadem tristia fata ferunt.
Ut mala successere bonis, bona rursus iisdem,
Surge vocans castos ad pia vota Deos.
Ostentare malum, mala res, paucosque beatum
Infelix, animos, sollicitator, habes.
Si mala quis patitur, cor edunt luctusque dolorque,
Vindiciis crescunt pectora fracta virum.
Blanditiis supera donec se cassibus hostis
Induat, indutum ne precis arma iuvent.
Vince animum, linguam dulcor simulatus obumbret,
Ingenium pravis acre subesse solet.
Nescio quid cives animi gestentque, tegantque,
Displiceo his bona sint quae patro, sive mala.
Carpere cum iustis videas me saepe malignos,
Qui sapiat mecum non erit ullus homo.
Invitum ne me stimulo, vice, subdere, tauri
Tende in amicitiam; si ratam habere cupis.
IUPPITER o supreme, tuos ego miror honores,
quibus coleris, cum sint maxima sceptra tua.
Mentem hominum atque animos, atque intima pectora nosti.
Par nusquam est vestrae, Regia dextra, manui.
Sed tua quo iustos aequat mens, Rector, iniquis,
Disparia ut iungas sub pare colla iugo?