# Opuscula varia 6.461-502

Caspar von Barth, Opuscula varia, CASP. BARTHI THEOGNIS LATINUS. Ut disticho distichon, sensus sensui respondeat, lines 6.461-6.502. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-von-barth/opuscula-varia/6.461
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/caspar-von-barth/opuscula-varia/6.461

Numquam animum in vanas deducas debilis artes,
Divitias fuge quibus copia, foeda sitis.
Virtutis tere iter, placeant quae congrua iustis,
Vincier a turpi sit tibi turpe lucro.
Nemo tibi, invitum sese mansisse, queratur,
Trudere, si nolit, res male iusta, foras.
Armatum si quem sopor ebrius alligat, illum
Ne tibi sit somno praecipitare, leve.
Nec cupias somnos vigilantem obiisse coactos,
Natura est, ad quod cogeris, omne grave.
Cum bibere est animus, cyathos puer inpleat astans,
Non datur hac omni nocte cupido mihi.
Ast ego mox, vini modus ut compressit amorem,
Componam suavi membra sopore domi.
Dicam etiam vini quei sit gratissimus usus,
Ebrius haud nimium, sobrietatis inops.
Cui modus e potu, mens huic, lingua exsulat amens,
Officium non haec, non tenet illa suum.
Turpia quae censet vir sobrius, ordine nullo,
Efflat, ubi non est causa, pudere cupit.
Qui sapiens olim nunc est stupor, omnia quae tu
Nota gerens, vini disce tenere modum.
Et prior oppleto mensa consurge: coactum
Crapula ne, servi desidis instar, agat.
Aut remanens potare cave, causare frequenter
Velle; sed eductos ante, vetare scyphos.
Iam veniunt calices in amici nomine, sunt quos
Diis libes; alius ponitur, huncce tenes.
Non potis es non velle: vir insuperabilis ille est
Qui crebros calices cum ratione bibit.
At bene, mansuri, dicatis ad Orgia Bacchi,
Litibus arcentes iurgia mista procul.
In medium dicatis, et unus ut omnibus una,
Nascitur hinc toti gratia grata choro.
Sit sapiens, sit mentis inops, turbatur ab illa
Qui bibit in nullum vina proterva modum.
Igne probant aurum docti, atque argentea signa,
Mentem aperit poti copia multa meri.
Inprimis, si quis sapuit bene sobrius, illum
Deponit, victis sensibus, ista lues.
Vina gravant caput, et mentem vi pellere tendunt,
Nec custos animo sum super ipse meo.

---

Caspar von Barth, Opuscula varia. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/barthopuscula_1.xml.
