Latin · Elegiac couplet
CASP. BARTHI THEOGNIS LATINUS. Ut disticho distichon, sensus sensui respondeat, lines 6.503-6.542
Caspar von Barth, Opuscula varia 6.503-542
Unproofread scanNot analysed yet
Rapta velut giro domus ambulat undique circum,
Surgere si cupiam vinum habet, ecce, pedes.
Pectoraque atque animum, gravis est metus, ebrius ausim
Ne facinus, quod dein dedecori esse queat.
Si nimius mala res cum paucis, Bacchus, habenti est,
Sin modico ducas impete, facta bona est.
Venisti, Cleariste, per aequora longa profectus,
ah miserum! ad miserum pauper inopsque, virum.
Sic tamen in navis ponam lateramina, quicquid
Munere mi divum contigit esse boni.
Optima quaeque damus: sic mox meus obtinet: hospes
Si quis adest, dicam: his utere: teste Iove.
Nil quicquam celabo meum: Sed nec tibi ponam
Munera, quae ex alia, magna, petenda domo.
Quod si fors aliquis, quae sit mea vita, rogabit,
Dic; bene difficile, difficileque bono est.
Hospes ei patrius non linquitur unus et alter,
Xeinia non, multis quae dabit, ipsus habet.
Plute, Deum non te frustra coluere Deorum,
Cui gravis in nullo pondere vita coli est.
Divitias decet esse bonis, mala congruit illis
Pauperies, quorum vita reperta mala est.
Hei mihi pubertas atque exitiosa senectus!
Illa fugit propero, sed venit ista pede.
Proditione mea nullus periisse sodalis
Dicetur, dolus hinc perfidiesque procul.
Cor penitum exsultat, saliunt mihi pectora laeto,
Tibia cum est blandos orsa ciere modos.
Cum bibo, cum lyra mi coeptum tibicine reddit
Carmen,laetitia mens bene tota fluit.
Non umquam servile caput cervice superba
Erigitur, vulgo se in latus ore rapit.
Scilla rosas generabit et aureolos Hyacinthos,
Ingenuum pariet si tibi serva caput.
Quod nisi dii fallunt, nemo faber ipse tenendo
Vincla sibi crudo, dura, labore facit.
Nubigenas olim, Polypaeda, iniuria fregit,
Est gravis hanc urbem ne ruat illa, timor.
Fas iubet exacta causam hanc dispescere libra,
Aequaque pro meritis praemia cuique dabit.