# Opuscula varia 6.585-624

Caspar von Barth, Opuscula varia, CASP. BARTHI THEOGNIS LATINUS. Ut disticho distichon, sensus sensui respondeat, lines 6.585-6.624. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-von-barth/opuscula-varia/6.585
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/caspar-von-barth/opuscula-varia/6.585

Gloria, prudentem minus, affectata fefellit,
Proque lucro infelix grandia damna tulit.
Qui bene multa facit, Deus et fortuna favebunt,
Libera stultitia futura sua est.
Quae superi impingunt homines tolerare decorum,
Utraque sors illis mente ferenda pari est.
Non tibi laeta levent animum, non aspera frangant,
Quam prius extremum finis apricet opus.
O homo, ut a longe, fidi, nos inter, amemus:
Omnibus est saties rebus, amore caret.
Fidi etiam longum, tu alios quoque saepe virorum,
Mens quibus ex usu est notior alta, cole.
Fallere me non quis, velut olim, ita nunc quoque sollers
Mi clepere ambigua candida corda fide,
Cui vafer in gremio est letali frigore, serpens,
Impie diis, homini perfide, iure peri.
Talia Magnetas pessum quoque facta dederunt,
Qualia nunc urbs haec sacra, colenda putat.
Nempe fame plures saties male perdidit, ex quo
Conati fato plus habuisse suo.
Gratia mendacI modica est nascentis, in alto
Fine lucrum turpi nomine, utrumque malum est.
Nil adeo huic pulchrum, videatur origine quamvis,
MendacI in dictis quem comitatur amor.
Si quis amicus homo; facili vice roditur absens,
Laudaturque iterum; qui facit ista, malus,
Dum mala dicta serat nil pensi habet improbus in re,
Ast bonus in quavis novit habere modum.
Cui modus in cunctis, qui sit bonus omnia, nec Sol
Aspicit, in tanta colluvione, virum.
Non cadit ex animi, si quid geris, omne gerenti
Mente, tenent hominum prae grege, regna dii.
Anxietas nos multa coquit, cor torret egestas,
Summa, fuga hanc non est praeteriisse mihi.
Divitem honore colunt, inhonora iacebit egestas.
Omnibus hic eadem curaque mensque viris.
Omnigena in vita virtutum examina, et artes,
Omnigenae sunt et nequitiae, atque doli.
Multa loqui ad stolidos sapiens fuge, tempore cuncto
Res impossibilis ni siet, ora tene.

---

Caspar von Barth, Opuscula varia. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/barthopuscula_1.xml.
