Latin · Elegiac couplet
CASP. BARTHI THEOGNIS LATINUS. Ut disticho distichon, sensus sensui respondeat, lines 6.625-6.664
Caspar von Barth, Opuscula varia 6.625-664
Unproofread scanNot analysed yet
Sobrius ad potos res est turpissima, poti
Sobrietas si qua regnat, inepta cohors.
Praecipites multos, erroribus apta, Iuventus
? Deicit, et mentis de gravitate fuga est.
Mens nisi cui superest adfectibus, errat et exit
Plurimus in noxas dum ratione caret.
Venerit in mentem si quid, bis terque volutum
Exige, praecipites in sua damna citi.
Consilium sequitur, sequitur pudor acta bonorum,
Quorum inter multos vix bene rarus homo est.
Humanis similes spes atque pericula divae,
Utraque, difficili Numine, dura Dea est.
Saepe ubi spes non est, quam quaerit opinio nulla
Rem capit, affectas consilio: ista perit.
Seria ni res sit, quod libet, hostis, amicus,
Quam capis, hinc odio nemo habuisse volet.
Est mare apud cyathos, et mons tibi magnus amicum,
Seria cum poscunt vix bene gutta manet.
Maestities animum quod si coquit anxia, quae te
Curet, habes raram, pro pietate, fidem.
Exiit e terris pudor, inque pudentia regnat,
Circumiens animis orbis utrumque latus.
Improba pauperies, humeris cur addita nostris
Mentem animi et corpus, non tua regna, gravas?
Turpia nolenti vi multa quid ingeris auctrix
Instituit hominum quem pia cura bene?
Sim felix, carusque diis quae cetera restant
Virtutum quaero nomina nulla mihi.
Si male, Cyrne, tibi est, tecum dolor afficit omnes
At dolor alterius unius iste diei est.
Ne mala deiciant animum, neque prospera tollant,
Omnia vir quoniam scit tolerare bonus.
Ne male devoveas; numquam hoc erit: ira Deorum
Restat, habet finis nomina, dextra Dei.
Fors Domina in factis, bonum origine saepe mala fit,
Eque bona mala res nascitur, audit inops.
Qui modo ditatur puncto, qui dives abunde,
Noctis ab unius pauper egensque vice est.
Peccant, qui sapiunt, stolidos vaga saepe secuta est
Gloria; honorato, qui malus, ore fremit.