Latin · Elegiac couplet
CASP. BARTHI THEOGNIS LATINUS. Ut disticho distichon, sensus sensui respondeat, lines 6.709-6.750
Caspar von Barth, Opuscula varia 6.709-750
Unproofread scanNot analysed yet
Hinc tamen et Sisyphus rediit vario artis ab usu
Et reduci vidit lumine Solis equos)
Nec si falsa quidem iusti simulamine, cudas,
Nestoreo linguam nectaris amne rigans.
Et celerum currens Harpyarum agmina vincas
Invictam Boreae progeniemque, pedes.
Haec tamen omnimodis sententia firma manebit,
Utraque divitiis pagina ubique data est.
Iisdem opibus florent, quibus argenti affluit unda
Quis aurum, et lato prodiga messis agro est:
Quis et equi et muli, dein cui satis usus habenti est
Quae latus, et poscunt, ventre volente pedes,
Quae pueri et coniux; quando horum venerit aetas,
Cum bona pubertas congrua membra fovet.
Haec hominum bona sunt, licet hicce superflua habebunt,
Nuda tamen Stygias turba natabit aquas.
Non pretium mortis morbive paciscitur hora,
Non prope ubi institerit, dura senecta, pedem.
Iuppiter, ut placeat superis, placuisse nefandis
Impia, ubi patrant turpia, crimen ament.
Dulce animo obveniat facinus, qui mente cruenta
Egerit, haud curans numina sancta Deum.
Hic mala qui facit expiet ipse, nec improba Patris
Facta premant natos, posteritasque luat.
Sit licet iniusti soboles, modo iusta, parentis
Quaeque deum referens, Iuppiter, ora colat.
Quaeque urbe in media primis bona nota sub annis,
Haec mala ne iniusto facta parente luat.
Haec superis placeant, nunc qui scelus ausus apertumst,
Effugit, at poenam criminis alter obit.
O, superum Rector, quid, an haec tibi iusta videntur?
Si procul a scelerum quis ratione manens
Nil habet iniusti iurando nec alma refellit
Iura, pium hunc quaevis impia ferre decet?
Quis procul adspiciens superos venerabitur, aut qua
Mente dabit vestris tura precesque focis?
Cum vafer, iniustus, scelerans hominesque, Deosque,
Omnia sub pedibus iura, fidemque premens.
Divitiis saturus castos adfligat? egestas
Quos docet informes flebile ferre iugum?
Haec animo arripiens, discas bene quaerere, amice,
Prudenti cuncto crimine mente carens.