# Opuscula varia 6.795-836

Caspar von Barth, Opuscula varia, CASP. BARTHI THEOGNIS LATINUS. Ut disticho distichon, sensus sensui respondeat, lines 6.795-6.836. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-von-barth/opuscula-varia/6.795
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/caspar-von-barth/opuscula-varia/6.795

Qui careat culpa non est homo in aequore terrae,
Cui melius? constat cui sua cura brevi.
Nemo fuit nec erit, cunctis placuisse probatum
Quem vehat infernos panda carina lacus.
Ipse nequit cunctis divumque hominumque placere
Rector, habet quod in hoc carpere possit, homo.
Sis decet ad normam, sis gnomona, et aptus amussim,
Qui cupis oraclum participare Dei.
Quemque sacerdoti ex adytis Pythone Dei vox
Respondens, sortis momina ferre velit.
Nil levis addideris, nil dempseris improbus, aut qui
Effugias poenam nulla medela Dei est.
Rem patior qua nec mors ipsa hostilior exstat,
Omnibus haec reliquis, Cyrne, molesta magest.
Prodiderunt cari, veniendum restat ad hosteis,
Hos quoque, qua constent, discere mente volo.
Calcibus infestis, valido pede bos mihi linguam
Insiliit, non est dicere, scita licet.
Cyrne tamen, si quod fatum est, tolerare necessumpst,
Quod iubet hoc potius mente volente feram.
In mala deventum durissima, restat ut exin
Morte simul iunctos aspera fata trahant.
Quis leve delictum est adfecta aetate parentes
Temnere, in angustis oppetiere locis,
Spes licet in lucro est, nullum iuvisse tyrannum,
Nec, Iove coniurans teste, meare voles.
Tibia quid mentes, cantu sectante, lacessit?
Terra tuus medio Rex venit, ecce, foro.
Fructibus haec nutrit convivia blanda gerenteis,
Purpureis sertis quibus coma flava nitet.
Verum age io Schyta, rumpe comam, convivia seda,
Qui bene olet periens, flebilis ille locus.
Credulitas perdit, servat bona cautio sollers,
Notitia amborum dura venire solet.
Omnia ea ad corvos pessum cecidere; beatis
Non mihi de divis quis male, Cyrne, nocet:
Sed vis saeva virum, fera lucra, iniuria sollers,
Deiectum pulchris in loca foeda trahunt.
Sors homini binis de potibus inminet aegro,
Membra sitis solvens, ebrietasque gravis.
In medio horum ineam, non persuadebis uti nil,
Sic neque cum nullo ducere vina modo.

---

Caspar von Barth, Opuscula varia. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/barthopuscula_1.xml.
