Latin · Elegiac couplet
CASP. BARTHI THEOGNIS LATINUS. Ut disticho distichon, sensus sensui respondeat, lines 6.83-6.122
Caspar von Barth, Opuscula varia 6.83-122
Unproofread scanNot analysed yet
Mortaleis inter numquam hos, rimator, habebis,
Quos vario varios non ratis una, vehit.
Quis linguam atque oculos habitet pudor aureus, et quos
Turpia non cogat quaestus in arma sequi.
Suavia ne nobis, alia cum mente, loquare,
Si pretium fidei nostro in amore tenes.
Aut me mente mera, sine fuco dilige, aperto
Aut odio pugnans hostis, in arma veni.
Lingua cui una quidem, at duplex sententia, amicus
Est gravis, et levior si meus hostis erit.
Si quis, coram oculis cum te videt, optima dicit
Absentem linguae pestilitate premens.
Hic malus ante omneis habeatur, Cyrne, sodales,
Mellea cui lingua est, pectora felle madent.
Dent superi talem, vitiis qui ignoscat, amicum,
Et colat, et, vero frater amore, ferat.
Tu mea nunc animo cupienti dicta reconde,
Proderit his olim te meminisse mei.
Nemo fide possit sociis te iungere pravis,
Quae species in eis utilitatis erit?
Si labor est contra, non hic te iuverit adstans,
Si bona sint, non te participem esse sinat,
Gratia in officio vanissima tota malorum est,
Semina ceu canum sparsa per aequor aquis.
Nescit in Oceano seges efflorescere: pravo
Si bene quid facies fructus obibit inops.
Mentis inexpletae malus est, si erraveris illi
Vel semel, anterior Gratia tota perit.
Grata sed in iusto meritorum durat imago,
Plurima quam facies hic benefacta refert.
Numquam animum inducas pravos coluisse sodaleis,
Sed fuge, ut infido qui mare portus hiat.
Multi equidem ad mensas et Bacchum strenue amabunt,
At cum res crepera est, unus et alter erunt.
Sed nihil est operae maioris nosse, caveri
Nil mage difficile est, quam male-amicus homo.
Aurea adulterio fucatur lamina docto,
Hoc tamen artificis prendere cura potest.
Pectore si qua latet mens, si qua in corde sepulta est,
Quae struit ambiguos per vaga dicta dolos.