# Opuscula varia 6.877-918

Caspar von Barth, Opuscula varia, CASP. BARTHI THEOGNIS LATINUS. Ut disticho distichon, sensus sensui respondeat, lines 6.877-6.918. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-von-barth/opuscula-varia/6.877
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/caspar-von-barth/opuscula-varia/6.877

Ista bibens, curas procul adspernatus inerteis.
Atque eris ex ipso laettior usque mero.
Pax et opum hanc urbem ditet bona Copia: Bellum
Non amo, cum caris vivere dulce mihi.
Ne nimium inclina Praeconi, credulus, aurem.
Non tibi pro patria pugna parata domost.
Turpe equiti alipedi praesentia nosse duella,
Nec tamen, inmissum fortibus, illa sequi,
Hei mihi segnitiem, periit Cerynthus opima,
Laetanti hostileis vitifera arva secant.
Urbe boni fugiunt, mali eam rexisse laborant,
Ut Cypsellidas eruat ira Iovis!
Consilio melius vir habet nihil, ut vice versa
Nil imprudenti dicere peius habes.
Cyrne, fuge irasci mortalibus, omnia tecum
Pende, tibi pretii mens quoque talis inest.
Facta eadem facies, iusto, iniustoque, per Orbem,
Omnibus adgnatast copia magna mali.
Factu aliud iustum est, aliud pia Regula damnat,
Omnibus in rebus nullus ubique sapit.
Qui fruitur captis lautus, bona quaerere sollers,
Virtutis clarae creditur esse catis.
Nobilis in vita vitae si terminus esset,
Et quirent quam sint, Fata, patere procul.
Aequum erat hunc, obitus quem tardior ordo maneret,
Parcere viventi, qua potis usque sibi.
At nunc id non est; quod maceror, altaque mentem
Diffissam in duplici pectore, cura comest.
In trivio stanti paret via duplice passu,
In dubio est utra sit prima sequenda mihi.
An gravem avaritiae traducam in crimine vitam?
Aut, operi parcens, tempora laeta traham?
Vidi equidem proprio qui nec dare libera ventri
Iura cibi, in magna re male posset egens.
At, prius ac finem quaerendi nosset, abivit:
Fors levis ignoto tradidit huius opes.
Vana laboravit, qui non dedit, apta petenti,
Novi alium, versa, cui, vice, venter herus.
Dilapidavit opes, dicens: Mens gaudeat illis:
Nunc male mendicum turba sodalis alit,
Sic, o Democles, sumptu non parcere, pulchrumst,
Nec curam prorsus deseruisse rei.

---

Caspar von Barth, Opuscula varia. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/barthopuscula_1.xml.
