Latin
CASP. BARTHI FABULARUM AESOPIARUM LIBRI III., CASP. BARTHI FABULARUM AESOPIARUM LIBER I., VI. Dii et Arbores.
Caspar von Barth, Opuscula varia 7.1.6
Unproofread scanNot analysed yet
VAcante silva adhuc, sibi arbores Dii
Sacram cuique deligunt.
Apollo lauream tuetur, Herculi est
Probata celsa populus.
Diona myrtum amat, Deum omnium satrix
Placere pinum ait sibi.
Iovis tonantis apta quercus est manum:
Patri at Minerva proxima
Sibi esse mirum id oppido, infit: arborum
Agreste quod probent genus.
Sed uberans vacare fructibus sinant;
Cui ista reddidit Pater.
Opimitate ne putemur utili
Honorem habere venditum.
At illa; quicquid approbent Dii, mihi
Oliva fructibus placet.
Ibi osculatus ora docta Iuppiter,
Bene, inquit, o meum caput.
Enim nisi utile est, quod occipis, puta
Laborem abire perditum.