# Opuscula varia 7.2.4

Caspar von Barth, Opuscula varia, CASP. BARTHI FABULARUM AESOPIARUM LIBRI III., CASP. BARTHI FABULARUM AESOPIARUM LIBER II., IV. Corvus et Vulpes.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-von-barth/opuscula-varia/7.2.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/caspar-von-barth/opuscula-varia/7.2.4

COrvus caseolum novum involarat:
Vulpem huius tetigit cupido: corve,
Corve, inquit, volucrum omnium venusto
Princeps corpore, ni tibi negassent
Dii vocem, volucrum Imperator esses.
Ille hoc insubido stupore credens,
Et vocem ratus esse non premendam;
Laxo gutture turpe cantilenae
Exorsus genus horridae, cadentem
Ultro caseolum dedit rapinae.
Quem, vulpecula, dum capit; sat esse
Corvini tibi corporis fatemur,
Sed mentis nihil, inficete; dixit.
Multo industria quod labore quaerit,
Nullo, stultitia arrogans, profundit.

---

Caspar von Barth, Opuscula varia. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/barthopuscula_1.xml.
