# Opuscula varia 7.2.9

Caspar von Barth, Opuscula varia, CASP. BARTHI FABULARUM AESOPIARUM LIBRI III., CASP. BARTHI FABULARUM AESOPIARUM LIBER II., IX. Ovis, Capra, Vacca, Leo.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-von-barth/opuscula-varia/7.2.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/caspar-von-barth/opuscula-varia/7.2.9

OVis, Capella, Vacca, quartus et Leo,
Sodalitatem iniverant
Ut esset omnis hisce praeda pro rata
Fruenda parte. Cum Deus
Eam obtulisset, arripit suam Leo, est
Mea ista Iure, dictitans,
Secunda nostra Fortitudine est mea,
Sequatur hancce tertia
Leo quia ipse nominor, potens ferum,
Relicta quarta pars erat,
Eam minatus ille vindicanti atrox
Malum, sibi quoque abstulit.
Tuum quod est, id aula vindicat sibi,
Lucrique imagine adlicit.

---

Caspar von Barth, Opuscula varia. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/barthopuscula_1.xml.
